CONTACOPAECTES

CONTACOPAECTES
CONTACOPAECTES
Graece Κοντακοπαίκτης vel Κονδακοπαίκτης, dictus est a voce κόνδαξ, vel κόνταξ, genus iaculationis denotante, qui hôc genere ludi sese excercebat. Photius in Nomocanone, Μόνον δὲ παίζειν ἔξεςτι μονόβολον καὶ κοντομονόβολον καὶ Κιντανὸν κόντακα ἄνευ πορπῆς. Quimanae lusum hodieque Galli vocant: cuius mentio et in Codice. Est autem μονόβολον, simplex iactus: κοντομονόβολον, iactus cum conto. Ruffinus in Epigramm. κόνδακα dixit παίζειν,
Τῇ κυανοβλεφάρῳ πυίζων κόνδακα φιλίππῃ
Ε᾿ξ αὐτῆς κραδίης ἡδὺ γελᾷν ἐποίουν.
Δώδεκά σοι βέβληκα, καὶ αὐριον ἀλλα βαλῶ σοι
Η῎ πλέον, ἠὲ πάλιν δώδεκ᾿ ἐπιςτάμενος.
Ei similis lusus fuit κινδαλισμὸς, de quo supra in voce Cindalopaectes. At alius erat κοντοπαίκτης, cuius meminit Diomedes Grammaticus, Scholiis in Dionysium Thracem, vetustissimum Grammaticum, qui inter exempla ματαιοτεχνίας cum aliis thaumaturgis κοντοπαίκτην recenset. Vide infra: Plura vero hanc in rem apud Salmas. Exercit. Plin. ad Solin. p. 1032. Ceterum κόνταξ, parvus contus, qui, cum sine ferro est, pali instar habet: hinc κόνταξ ἄνευ πορπῆς, ut
dictum: Idem Dorice κυνδάλη vel κινδάλη, de quo lusu supra. Inde et κοντάκιον, scapus chartarum vel volumen, ad instar baculi etc. Ibid. Vide quoque infra Hieromnemon.

Hofmann J. Lexicon universale. 1698.

Игры ⚽ Нужно сделать НИР?

Look at other dictionaries:

  • JACULATIO — inter Vett. exercitamenta, vide supra Gymnastica, ubi quamvis ῥίψιν, proiectionem, hoc nomine venisse diximus. In specie Iaculum, Graece ἀκόντιον, inter 5. certaminum genera, in Ludis olim Gymnicis obita, quae hoc μονόςτιχον complectitur, Α῞λμα,… …   Hofmann J. Lexicon universale

  • QUINTANA — ludi genus, ad experiendam iuvenum rusticanorum agilitatem, equorumque pernicitatem. Gall. Quintaine, et Bersant, Angl. Quintane, et Whintane. Eius forma haec: Erectae trabi pertica incumbit versatilis, unô fine peram demittens, arenâ gravidam:… …   Hofmann J. Lexicon universale

Share the article and excerpts

Direct link
Do a right-click on the link above
and select “Copy Link”